Autori > Dimitrie Cantemir


Praefatio



Cicero, eximius ille Romanorum Demosthenes, latinitatis
parens, rhetorices canon, sermonis norma, eloquentiae inimitable
exemplar, ac omnium fere artium atque scientiarum facile
princeps cum toto, quod illi ipsa donaverat natura, necnon plus
ultra acuerat ars, ingenii acumine, in omnibus singulisve, sive
laudantibus, sive vituperantibus scriptis, peroratisque
orationibus, atque aliis innumeris pene epistolis scribendis atque
dictandis, parum laborasse, parum sudasse videtur; at in epistola
quadam (qua a Lucceio vitam, sive potius res sub eius consulatu
gestas exarari, et posteris celebrandas tradi postulat) perscribenda
(ut ex ipsis illius verbis animi effigiem exprimentibus clarissimé
patet) non diu solum ac undique explicatis ingenii velis, mentem
agitasse, sed sanguineos etiam effudisse sudores, se semet prodit:
quo nimirum modo atque methodo, suas alliis exponeret laudes,
et res a se praeclare sive minus ita gestas, alieno calamo depingi
atque exornari, absque ulla affectationis nota cuperet; et illo
superstite, ab exteris lectitari ac celebrari audiret, necnon inde
ineffabilem quandam animi hilaritatem et desiderii fruitionem
capere posset. Tale igitur opus aggressurus omnes ingenii
intendit nervos, nullis parcet laboribus, nullos sudoris sentit
imbres et in eloquentiae artem quasi indignabundus, ac si in
inventionis supellectili defectu laborantem deprehendens,
omnes eius loculos funditus everit, et totas sermonis opes ut
prodigus alter dissipat, dilapidat, neque quiescit, antequam
proemii fundamentum nanciscatur, ponat atque stabiliat. Tandem
hujus desiderii duas praecipue fundat bases, et una quidem est,
ad proprias demandandas laudes, non ore et verbo, sed calamo et
charta opus esse. Secunda vero verecundiam (quae alias cuique
proprias afflagitare laudes maximopere interdicit) epistola
methodum suppeditante, spernendam, sive prorsus tollendam
esse, quibus positis, epistolam ait, non erupescere. Hinc deinceps
praedivitem sese explicandi materiam nactus, non minus
audaces, quam liberas, velocis pennae laxat habenas, quae
amplissimos eloquentiae campos percurrens, ita resolvitur ac
incitatur, ut non scripturientis calami, sed agricolae ventilabri,
vices tenere videatur: et tanto ambitionis exardescit flagore, ut
combusti iam animi cineres quoque in auras vanae gloriolae
ventilasse, a sermonis cultoribus iudicari non dubitetur. Qui
modum quidem eius eloquenter dicendi, eleganter scribendi, et
ambitionis auras artificiose capiendi laudant atque ut par est,
admirantur, non tamen sibi moderari possunt, quin eum iucunda
quadam satyrici specie excipiant, et scaenicum aliquod in eo
reprehendant. Ita igitur Cicero (et qualis Cicero? Qualem nempe
neque ante vidit, neque post visura est Roma) dum res sub
tempus regiminis sui expeditas, paulo ornatius, ab alio scribi
percupiens, in tale acre et sinistrum incidit iudicium; procul
dubio alter, quisquis ille fuerit, qui res patriae suae vel
simplicissimo calamo posteris tradendas tentaverit, ut Ciceronis
simia existimatus, neque risui dignus habebitur.
Caeterum his omnibus rite perspectis, atque consideratis
nihilominus immobilis et inconcussa manet illa maiorum
decantata sententia: μάχου ύπέρ πατρίδος. In cuius legitima
executione, praeter erubescentiam, timorem quoque tollendum,
merito adicient illi, qui patrias res (quales quales illae essent)
sibi, et vicissim suas patriae computabunt. Non enim minus
laborandum, neque minus est sudandum, in propriae, quam in
Patriae iusta, ac debita defensione: imo quod maius pondus
requirit, in agone pro patria suscepto, audaciam (alioquin inter
deformissima vitia connumeratam) fortitu dinis conctarum
virtutum reginae, sceptrum atque vices gerere, sapientissimi
arbitrari sunt veteres; et merito quidem, ubi enim mors charior
est vita, ibi necessarium quoque vitium, in virtutem transit. Quo
facto, non raro contigisse constat audaciam desperationis
calcaribus concitatam, tam victis insperatae victoriae triumphum,
quam victoribus inexpectatae stragis deploratum conciliasse.
Μάχου igitur ύπέρ πατρίδος. Spernit ruborem, spernit timorem;
(quia et amor omnia vincit) quo a nobis loco munitissimi ac
firmissimi thoracis, amplexo, iusta arma; iuste arripiemus, et in
historiarum campum prodeuntes, fixo passu et immota facie,
saevam saevae vetustae olivionis tyrannidem, ad monomachicum
certamen intrepide provocabimus, ac in vendicanda charae
Patriae laude, atque gloria, usque ad ultimae sanguinis guttulae
effusionem, luctam perferemus: nec non sacra coadiuvante
veritate illi, ut Aquilae (cuius auspiciis et nata fuit) geniunam et
nativam iuventutem restituere firmiter speramus.
At dicet fortasse quispiam: „Quis, cuiasque tu homuncio,
media ex Barbaria intempestivus et nuperrimus advena? Unde
tibi tot πανοπλία? Unde armorum usus? Unde monomachiae
disciplina? Unde et quae vires, et alia ad hunc athleticum agonem
necessaria praeparamenta, quibus in conspectum immanissimae
huius tyrannidis apparere saltem, ne dum victoria sperare
possis?” In promptu erit responsio; nos videlicet fac turos ut
iuvenis ille et senioribus despectus fecisse Helvetus, prehibetur.
Illi enim cum ab improviso hoste imminens, viderent periculum,
et se armis, aliisque bellicis instrumentis destitutos scirent; et
utrum nudis manibus pugnam tentare, an furioso hosti cedere,
conducibilius esset, diu consultantes, et nihil firmi descernentes;
hic, illos, inquit, non debere ob armorum defectum sollicitos
esse, se enim exacte exploratum habere, hostes omni armorum
genere onustos venire, quibus ex illorum manibus extorsis, illos
illorum armis non facilius tantum, sed multo quoque felicius
atque laudabilius oppugnare, et profligare posse; quo facto, eos
eventum haud fefellisse, historiae tradunt.
Hos itaque nos, quanum licebit, imitantes, adversus
oblivionis rerum tyrannidem, non modo victoriae
desideratissimum (quod charissimae patriae unice optamus)
brabium speramus; sed insuper faciemus, ut magnus quoque ille
noster fundator, fecit Traianus, qui ex profundo Sargetiae amnis
sabulo, abditas, quas ex Romanorum rapinis congesserat
Decebalus opes; eruens, Romano adiunxit fisco. Huius instar,
inquam, nos, vetustate obrutos praedivites antiquarum
historiarum thesauros in lucem edere, et usui communi exponere
conabimur, ac Romana, Romanis deberi probabimus.
Opinabitur fortean non nemo, haec a nobis praemissa atque
promissa, non tormentorum bellicorum boatum, sed Cerberis, aut
pavidi potius catuli latratum; non thoraces et scuta, sed aquae
supernatantes et aëre conflatas bullas; nec denique τaοr ma
έπινίκιον reportantia; sed dicteriola, et vanae gloriolae studentia
esse molimina. Opinabitur? Credimus et scimus. Nihilotamen
minus scimus praeterea opinionem, veritatis sedem subvertere,
aut occupare minime posse, ac proinde non certam rerum
scientiam unquam, dubiae opinioni, sed e contra, opinionem,
semper infallibili scientiae obedire, ac illi sese subiicere teneri:
pari etenim ratione nobis quoque opinari licebit, hocce nostro,
Antiquitatis Romano-Moldo-Vlachiae chronico, edito, fore forte
a circumspectantibus vicinis nos nobis ipsis implacabilia
parituros odia, multis scommatibus impetitos iri, et ut dulci
amore Patriae dementato, debitos historicae fidei limites
transgresso exprobraturos. Hisce tamen nihil obstantibus, salva
conscientia (excepto ignorantiae, cuilibet mortalium
praesentissimo ac familiarissimo impedimento) profitemur, nos
neque nobis neque Patriae amori ita studuisse, ut dudum iam
sopitam et tepentibus cineribus tectam invidiae scintillam, in odii
incendium, aut allienum, ulla sine causa, animum in nos excitare
vellemus. Quis enim tanti esset cerebri, qui per alienas, apage!
detractiones, propriarum laudum incrementum nancisci
arbitraretur? Gratum, imo faustissimum haberemus, nos neque
fortunam huius campi tentasse, neque legitimi certaminis corona
expectasse. At quis tam fortunatus cives, tam felix Cicero; qui
illius instar, non unum, sed sexcentos Lucceios habere possit, et
per alienos labores, ovans, triumphasque Romanas, versus quator
mundi cardines apertas ingrediatur portas? Et e contra: quis tam
rudis esset Minervae, qui ipse sibi tam hor ribile; atque terribile
omen, ac numen experiri, tamque sinistras de se coniecturas
audire optaret?
At cuique vago, dictum illud, moderabitur affectui: φίλος ό
Πλάτων, φίλος ό Σωκράτης, άλλα μαλλον φιλή ή άλήθεια. Qua
lege et rege, quodcunque acerbum suaviter gustabimus, et
quascunque acerrimas coniecturarum lacessiones, libenter
perferemus, dummodo intaminatae conscientiae illaesa
conservetur integritas. Equidem ea ipsa clarius, quam in
gnomone solares radii umbram, historicam veritatem, indicante,
demonstrabitur, et absque ullo naevo docebitur, omnes nationes,
nationumque amplissima regna atque dominia, quotquot Europa
hodie suo capacissimo fovet, favetque gremio, genti Romano-
Moldo-Vlachorum comparata, non posse non agnoscere sua
primordia, ut recentissima, et eius antiquitatis et senectutis
respectu, ut tenerae aetatis iuvenculam vel potius adscititiam, per
fas nefasque inter indigenas localesque habitatores intrusam.
Cunctae namque occiduae Europae nationes (absit iactantia
verbo) licet hodie amplissimae sint, potentissimae atque
nobilissimae; non tamen alios, nisi Gotthos, Vandalos, Hunnos,
Sclavos, hoc est gelidae Scythiae fragmenta suos agnoscunt
parentes, ac ipsam praecipue Italiam, tanta barbarorum, tamque
promiscue occupavit colluvies, ut merito quis hodie, veluti olim
Cynicus Diogenes, accensa meridiano sub sole face, Romanum
in ipsa Roma disquirere laboret, at vix invenire, aut a barbaris
discernere possit. Unica et sola est Germanica gens, quam puram
putamque suam conservasse prosapiam, ideoque haud immerito
Germanos Autochthones, a scriptoribus appellari audimus.
Caeteras vero progenies, rigidorum climatum, coeli et telluris
inclementiam, coeli et teluris inclementiam fugientes, et paternas
sedes ac nativa loca ceu sterilia, et humanae vitae inutilia
deserentes, in Europae partes occidentales erupisse, et
Romanorum provinciarum amoenitate atque ubertate allectas,
primum quidem ut Hyrcanicas tigrides, earum nonnullas
devorasse partes, postea vero ut dominatores tenuisse, atque in
illis pedem, sedemque fixisse.
Itaque temporum decursu, regnum Galliae post Caesareum
modo fecundas tenens, regnum, inquam, nobilisimum,
florentissimum, ac terra marique potentissimum, circa annum a
Virginis partu 420 in Francia esse incepit, quamvis de ipsa
Gallica gente, quae, cuiasque sit, historicis etiamnum
digladiantibus, Petavius tamen, Gallus ipse, et temporum,
historiarumque accuratisimus aeque ac acutissimus censor,
ingenue fatetur: „Dum, nobilissimi, ait, toto orbe Francorum
regni iacta sunt intervallo isto (anno nimirum a nobis notato)
primordia, cuius gentis incerta est origo, neque veterum satis
expressa literis.” Praeterea errasse illos iudicat, qui Gallos ex
fragmentis Troiae, initia sumpsisse autumant. Decernit tandem
ipse, ex multis unitis, illo tempore Europam incursantibus,
barbarorum gentibus tam nobile ac precelelbre conflatum fuisse
regnum; et Romano discusso jugo, Gallias occupasse. Ita Hispani
quid, nisi Gotthi? Qui circa annum Salvatoris 414 Hispaniam
invadentes, hodiernum fundarunt Hispaniae regnum. Ita
Longobardi circa annum Domini 568 ex Scandia, (unde et
Gotthi, Vandali, Rugi, Heruli, Turcilingi, exiverant)
descendentes, quam plurima, nunc florentissime vigentia, in
Italia posuerunt dominia. Ita Saxones anno Christi 449 ad
Britannicas transferantes insulas, Anglicana et Scotica stabilivere
regna. Ita Poloni, Tartariae Sarmaticae proles (iidem sunt et
Slaveni) circa annum salutis 465 cum Lecho duce, Vistulam
transeuntes, tam amplissimo Poloniae regno faustissima dedere
initia. Ita Hunni Tartariae Asiaticae natio, praeter propter annum
abolitionis peccati 432 Hungariae regno nomen et coronam
imposuerunt. Ita Bolgari, et hos secuti Sclavoni ac Servi, anno ab
incarnatione aeterni verbi 499, ex ulteriori Boreali barbaria veluti
Volgae fluminis redundantes arenae, extravagantes veloci pede,
transmeatis feracis Danubii undis, Moesiam, Thraciam,
Triaballiam, Illyrium, necnon Macedoniae partem, et Dalmatiam
usque crerbis primum infestarunt incursionibus, post tandem
inibi vicinis dominiis, horribilia Bohemiae, Croatiae, Bulgariae,
Sclavoniae et Serviae constituerunt regna. At verbo, omnes fere,
olim barbarissimas, nunc nobilissimas Europae, Europaerumque
nationes, primum ei invasores, et infestissimos praedatores, post
vero (ita suprema mente omnia disponente) diligentissimos
excultores, ac moderatissimos dominatores extitisse, cum
veterum, tum recentium perhibent annales.
At hae quidem ita, Moldovlachorum autem (si in Chronicis
profitenti veritati consentire vellemus) gentis, si ultimam aetatem
(quam nimirum a Traiano Imperatore ex Imperatrice urbe civis
Romani selecti, et in Daciam translati fuere) spectabimus, eam
circa annum reparatae naturae humanae 107, incepisse
inveniemus. Si mediam, simul cum Romulo, Roma et nomine
Romano, inchoasse anno nempe ante Christum natum 753. Si
primordialem, Troiae excidium et Aeneae in Latium
peregrinationem, veterum affrimant monumenta. Si nobilitatis
catalogum, et genealogiae seriem rogabimus, Romanos, Romanis
civibus, Romae natos Graecorum nepotes ac Troade oriundos
esse, Graeciae et Latii testificant scriptores. Si acta
considerabimus, imperii Romani non populatores, non invasores,
non adscititios, sed propagatores, sed dilatatores, sed intima et
nobilissima membra esse reperiemus. Si naturam, animum,
heroicamque fortitudinem perspiciamus, limitum orbis Romani
contra ferocissimas Scythicas gentes, ut aeneos muros oppositos,
et invictos defensores, atque opitulatores, omnium historicorum
consensu clarescunt et in eis solis non minus Romane
conservatum, quam a Seneca vere prolatum illud de genuinis
Romanis, aureum dictum: ubi vicit Romanus, ibi vixit. Extra
enim latissimos Romani imperii terminos, usque ad Indiae
nimirum profunditates Arabiae deserta ac Africae vastitates
ipsosque, ut ita dicamus, mundi fines, Romanorum populum
diversis temporibus, diversas in partes suas eduxisse, atque
collocasse colonias, nemo forte erit, qui ignoret Nullus tamen
militiae, militumque delectus, Traiani delectui (ceu militis
probatissimi, et ducis experientissimi) aequiparari potuit: neque
aliorum consulum sive imperatorum coloniae, ad tantae aeternae
quasi felicitatis, pertingere valuere fastigium, ut secundum
memoratum Senecae dictum: ubi vicerint, ibi vixerint quoque.
Qua ratione procul dubio, Traianum haud incassum in Decebalo
interimendo, Dacis debellandis, Daciaque subigenda, tanta
Romani cruoris effusione conatum, ut ad hiantia militum
obducenda vulnera (deficiente iam plenissima chirurgica theca)
neque linteolis sino, et mensae destinatis pepercisse tam
praeterita, quam futura admirarentur saecula. Tali videlicet
plantationi, talem rigationem convenire iudicans, auspicatissimus
sator et prudentissimus Imperator. Etenim fertilissimum ad
custodiendum Romanum agrum, immortalemque sui nominis
gloriam relinquendam, non alieno, neque adventitio, sed Romano
oculo, Romano corde vigilandum, et Romanis armis
defendendum, ac Romano cive excolendum esse, suos
successores, inviolabili perstrinxit sacramento. Quamobrem
Hadrianus, alioquin non solum Imperatorum, sed cuiuscunque
etiam vilissimi artificis industriae indefatigatus aemulator, dum
Traiani virtutes imitari non potest, suis vitiis illuis laudes
deprimere atque diminuere, quantum potest, conari non veretur.
Ideoque Parthiam quidem, Assyriam, Armeniam, totamque
Mesopotamiam (Traiani nempe aeterne memorabilia trophaea)
Parthis caeterisque barbaris, facile cedit, et militem Romanum,
veluti ultra mundi orbitam, intraque dissitissimos barbaros, a
Traiano praesidii ergo positum coram senatu, non magis
pueriliter, quam scurriliter, conservari minime posse, excusatus,
promptissime revocat. Hoc idem vero Romanis in Dacia nostra
stabilitis, facere admodum est veritus: quo factum est, ut id quod
Traiani Imperatoris, veluti faustissimum victoriarum extiterat
praeludium, digna deinceps tanto Principe haberetur coronis.
Hocce igitur modo Romano-Moldovlachos, Roma mater
propriis ex visceribus natos, fovit atque aluit. Traianus parens
Romanis moribus, ac armis instructos, Daciae legitimos
constituit haeredes, nec non ut puro sanguine procreatis,
barbaram nobilitavit Daciam. Quae postmodum, felici temporum
successu, ad tantam virium opumque evecta est amplitudinem, ut
magnus ille, imo maximus Constantinus, adiunctis illi Thraciae
Macedoniae provinciis, quartam, eam orbis Romani partem
complere, non dubitaret. Quod ex hoc unico facile convinci
potest: siquidem cum totum imperium, paulo ante obitum,
quatuor in partes divisum, filiis suis aequaliter impertire
voluisset; cumque legitimus parens, optimusque princeps
considerasset, Daciae et aliarum supra memoratarum duarum
provinciarum, ambitum licet caeteris partibus multo angustiorem
atque strictiorem, coeli tamen clementia, aëris temperie,
fluviorum perennitate, telluris fertilitate sylvarum, camporumve
ameonitate, urbium populositate, populorum urbanitate, civium
claritudine, militum fortitudine, ac infimae plebis multitudine,
reliquis non solum aequiparari sed etiam illas immense superare
posse, ideo Constanti filio natu minimo ut justam haereditatem
assignare est dignatus. Neque vero Constans a patre sibi
destinatam adversatur portionem, imo gratam haereditatem grato
amplectens animo, in ipsa Dacia, regiam constituit sedem.
Dacico deinde milite, invidente et suis non contento, et hostili
manu superveniente fratre Constantino, occiso, totum illi
occiduum adiungit imperium. Etenim cum post Constantis versus
Italiam secessum, et deinde at Gratiani usque tempora, Dacia
nostra cum Thracia, et Mecedonia uno eodemque regerentur
rectore; sub Gratiano tamen (ob ingravescentes Gothicas
incursiones) revocato ex Hispaniis Theodosio magno, illum
primum singularem defensorem sortita est. Gratiano nimirum
prudentissime arbitrante, Traiani labores, atque laudes, non sibi
ab eiusdem concive et virtutibus aequali Theodosio, conservari
ac sustineri posse.
Theodosius igitur, accepta istarum partium cura, Daciam ab
hostibus non solum eggregie defendit, sed etiam a Thracia ad
Tanaim usque longe lateque palantem Gotthicam gentem, ita
armis terruit, ita pace sibi devinxit ut Athanaricus et Fridigernus
Gotthorum duces deposita barbarica ferocitate, amico pede
Daciam transeuntes, Constantini imperatricem Orientis urbem
submisse salutarent. Post autem secundum Traianum (magnum
dico atque piissimum Theodosium) subsequentium, ut reor,
Imperatorum segnitia vel Supremo Numine ita providente, non
nihil marcescente Romano vigore, Hunni, Bulgari, Sclavi et
Servi et Heruli diversis temporibus Romanas provincias diversi
modo invadentes, ac in Pannonia quidem, Thracia, Moesia,
Illyria, Macedonia, nec non in ipsa celeberrima Graecia tandem
pedem sedemque fixerunt. In Dacia autem nostra, hoc penitus
efficere minime potuerunt, imo vritute eam incolentium
Romanorum, eos semper pulsos, semper debellatos fuisse, et
patriam suam semper defensam, atque a barbarorum diurna
oppressione liberam tenuisse, celeberrimi tradunt scriptores, quos
in historiae textu ad locum, tempusque suum proferemus. Hi
enim ipsi sunt Romani, qui (ut Sclavorum perhibent annales)
Scalvonam nationem, ripas Danubii occupantem exiguo
temporis intervallo, ad Vistulae usque flumen expulerunt, et inibi
coarctatos, primordia regni sui dare, coegerunt. Hi ipsi sunt
Romani, qui Polovcios, et Pazinazes infensissimos Romani
imperii hostes, invictis territos armis suos, desertum ultra
Boristhenem situm, agnoscere fecerunt. Nec non tempore
emanante (ut Strykovskius habet) sive ut socios acceptos, sive ut
subditos predomitos (hoc enim nobis accurate non constat) longo
(ut conicere licet) illorum operae usu ita exercuerunt, ut
Romano-Moldovam quoque linguam illis mutuaverint et
barbarum illorum sermonem maxima ex parte, Romano
temperaverint. Hi ipsi sunt Romani, qui sub Constantino et Irene
Carolo magno, sceptrum occidentalis imperii ab orientali
dividente, et Daciam usque descendente, per legatos suos, pacta
dominii confirmarunt Hi ipsi sunt Romani, qui Conrado tertio ad
sacrum Hierosolymitanum bellum per Poloniam et inde per
Romano-Moldo-Vlachiam expeditionem suscipienti, et ad bis
centena hominum millia secum ducenti commeatum, aliaque ad
victum exercitui necessaria, largissime praebieurnt. Hi ipsi
Moldo-Valachi sunt, qui Isacium Angelum imperatorem
Constantinopolitanum, in eos tyrannidem tentantem, plus
quinquies acerrimis vicerunt proeliis et Romanorum, liberum
quidem optimum socium, irritatum autem incomparabilem esse
bellatorem docuerunt. Hi sunt iidem Romani, qui post
fraudulenter occupatam a Latinis Constantinopolim, adversus
invasorem Balduinum, gloriosa portarunt arma et Graecis de
imperio plane desperantibus contra tam insperantum dolosumque
hostem, animum et arma recipiendi, ac tandem imperium quoque
recuperandi, commodissimam praebuerunt occasionem. Hi sunt
inquam Romano-Moldovlachi, qui soli, cum solis Siculis, vires
armaque iugentes, inter tot Asiaticas, Europaesque celeberrimas
gentes, saevi Bathi saevitiem, ac Tartarorum immanitatem
viriliter represserunt et loca sua a barbarica rabie infecta,
illaesaque conservantes, transitum illis per suas ditiones, revera
Romane denegarunt. Ac tandem (ut stricte hic dicamus, quae in
Chronici textu fuse memoranda sunt, hoc unicum ultimatim
longe praestantissimum, omnino Romanum, et vere heroicum
adjiciamus, praeclare gestum, et mire continuatum facinus). Hi
ipsi sunt Romano-Moldovlachi, qui cum septices draco,
nefandissimus, inquam, Turca, tot orientis, occidentisque regna,
atque imperia largo, ac insatiabili devoraret gutture, orbem fere
totum et praecipue Christianum, ad tanta perduxit miseriarum
extrema, ut dominiorum olim florentissimorum, hodie vix,
quidem vel etiam dudum demortui et temporis carie consumpti
cadaveris sceleton referre possint. Ipsi, inquam, Moldovlachi
soli, miro ferri et auri artificio, non minus ferocitati eius, quam
voracitati occurrentes, vivas se, maiorum suorum, Achillis simul
atque Ulyssis esse imagines declararunt.
Gloriosa suis saeculus fuere simul atque potentissima
Graecorum, Persarum, Aegyptiorumque ac Babylonica imperia:
usque adeo illa humiliavit, deformavitque sultanea dynastia, ut
nostris diebus illorum gesta, olim humanum excendentia captum,
non historiam, sed fabulam, non rem, sed umbram somniumque
rei, agere videantur. Arabia felix, petrea, et deserta, infelicitatem
sibi, devastationemque ab saevientibus Turcicis armis,
propinatam non gustavit modo, sed etiam ebrietatem usque,
crapulamque exhausit. Africa et Romae aemula Carthago,
aprinum Othmanicum virulentissimum dentem ita est experta, ut
semel accepti vulneris, aeterna eius cicatrix sit indicium.
Bulgarorum, Servorum et Sclavorum (quibus connumerantur et
Bosnenses) Albanorum, Bohemorum, et Dalmatarum manu et
ferro toti fere Europaeo orbi, terribilissimas gentes, usque adeo
mitigavit, cicuravitque Agarenus, ut ex antiqua et naturali earum
ferocitate, nulla hodie extet nota; neque alio notiori dicto, aut
facto, nisi unico et illo obscurissimo nomine, inter reliquas
mortalium nationes censeri possint. Hungariae potentissimum
amplissimumque dominium, ad tantas redegerat angustias, ut
regni limites, non nisi intra dirutissimos agnosceret parietes.
Germanos, gentem alias invictam, ita perterrefecit, ut ad
Vendibonae usque portas, bis; circa illas sexcenties excidium et
lethum minitantia induxerit armorum fulmina. Ulteriorem
Italiam (quanta enim immanissima, Venetae Publicae, fecerit
mala, quotque insulis celeberrimis, ac urbibus in mari et
continente fortissimis, eam spoliaverit, hic recensere omittimus)
quasi ex industria furiosiori et extremae suae tyrannicae
indignationi, reservatam voluisse visus, in septentrionem,
adversus Russos, Cozacos et Polonos arma vertit, et hasce
quoque Christicolas regiones unico veluti singultu diglutiendas,
impurissimum, ac satietatis inscium os aperuit. Quae etiamsi non
essent prorsus victae, neque eius durissimo iugo subactae, non
tamen absque imensa Christiani sanguinis effusione, et innumera
piarum animarum pernicie evadere potuerunt. Quae mala quoties,
quantaque fuerint, si recenseri animi, non solum vires non
sufficerent, sed tempus quoque nos dificeret. Hoc tantum
unicum notatu dignissimum, et ab historicis Polonis
frequentissime commemoratum, adiiciendum, non extra rem esse
arbitramur, supremam nempe Providentiam, salutem illorum
populorum per invictam Romano-Moldovlachorum gentem,
procurasse, eaque ut fortissimo propungnaculo adversus barbarae
saevitiei ferocissimos insultus usam, eos hucusque incolumes et
in propriis sedibus fixos quietosque conservasse.
Nos pene effugerat, quod omnium primo dixisse debueramus,
Scythicam gentem Persico, Graeco et Romano imperio semper
invictam, et non nisi a solo Deo, aut cui Deus facultates
extraordinario quodam suae divinae voluntatis nutu auxerit,
domari posse ceditum est. Eam, inquam, gentem Aula Othmana
ita perdomuit, atque diminuit, ut non secus ac rapinae avidus
venator ligatum canem ad suum arbitrium quando vult, et quas in
partes iubet, in Christianas regiones nativa saeviendum rabie
dimittit. Ita nonnunquam ut mordacem infidamque feram cavens,
per assiduam Chanorum mutationem, depositionem, aliquando
etiam internecionem (omnia enim haec in Sultani consistunt
arbitrio) humiliat, et occasiones ei caput elevandi subtrahit. Haec
ita se habere, nemo est, ut reor, qui nescitat. Tot enim tantaque
in tam amplo imperii sui orbe subegit, conculcavit, delevit, et in
nihilum redegit imperia, regna, principatus, dominia ut facilius
esset cuique ea continuo deplorare, quam per totum ex catalogo
recitare, et lamentandi potius, quam scribendi tempus adesse
decernere. Ita in dies Babylonius iste draco Christiano sanguine
saginatus, cumque totum terrarum orbem ut augustissimam
speluncam, atque strictissimam ad suam vastam capiendam
existimaret mol em, tandem abiecta quasi colubrina specie,
scorpionem induit, et quod dentibus mordere et hiantibus
faucibus devorare non potuit, veneno armata cauda
circumvolvere, et lethifero aculeo transfodere aggressus est
infamis. Et quod ut immanis leo discerpere non valuit, ut vulpes
callidissima, dolo fraudeque pellicere conatus est Germaniae
terror, et Hungariae domitor, Servorum et Bulgarorum subactor,
Suleimanus ille Turcarum Ulysses, ac Othmanorum Lycurgus,
qui cum ex maioribus suis scripto, dictoque accepisset, contra
Romano-Moldovlachos hostiliter agere esse rem extremae
fatuitatis (prudentiam enim illius serpentis non nemo
Christianorum quoque scriptorum ingenue fatetur) et adversus
talem invictam nationem, Martem tentare nihil aliud esse, nisi
rem laudendo, Aliothmane gloriae periculum subire, utpote qui
optime noverat, quoties, quotque suos praedecessores
Muhammedos, Baiezidos et Murrados, in Moldavicis campis
profligatos et innumeras suorum myriades Danubii, Tyratis,
Pruthi, Sireti, ac Barladi undas absorpsisse. Itaque alienis et
propriis edoctus periculis, foedus amicitiamque Moldovlachorum
(eam Bogdano Magni Stephani filio offerente) promptissime
amplexatur, et sub annalis tributi specie (sine quo pax
Chirstianorum cum Turcis semper mortua est) donario quator
mille [sic] aurerorum, viginti falconum, et quadraginta nobilium
(quas Moldavorum producit terra) equarum, fit contentus,
avaritiae perpetuus ille, et individuus cultor. Ita quidem bene
meriti de sua patria illius tempestatis Moldavae nationis maiores
Turcico imperatori donaria promittunt, aurum, argentum,
iumenta et aves, ut primitia terrae, singulis annis, ad hiantem
illius portam, per suos legatos mittendas obligantur. Saniori
nimirum consilio usi, tempus redimentes, firmissimis tamen ac
perpetuis conditionibus suam monarchicam potestatem
stabiliverunt. Decus ecclesiasticum, pietatem Christianam ac
religionem orthodoxam, a lunatica rabie, et muhammedana
superstitione intaminatam, puramve retinuerunt, nec unquam
superstites passi sunt corniculatum sydus super sacrosantum
Crucis signum elevari. At haec omnia, non solum sibi, sed
curanicis quoque praeceptis contraria, simulatissime tulit
tyrannus, cui rei alia luculentior non potest dari ratio, nisi quod
unicam Moldovlachicam nationem, subdolis licet conditionibus
et pacifico praetextu, sibi devinxisse, non minus gloriosum
Othmano fore imperio, quam tot innumeras aliorum gentes armis
profligasse existimaverit.
Haec igitur, et his multo mirabiliora (quae in Chronico
ulterius monstrabuntur) cum, quidam ex vincis, veluti altissima
ex specula observassent, procul dubio, haud sine modestae, ac
speciosae cuiusdam invidiae larva, sub charactere veterum
scriptorum graviter latitans, et diu gemescens Romano-
Moldovlachorum percelebre genus et nomen, perplexioribus
retiunculis obvolvere, et sub antiquitatis pallio prorsus occultare,
nec non ex notioris historiae catalogo plane expungere sunt
conati. At nescio quomodo tam dura fronte solem luto obduci et
coelum palmo contegi posse putarunt? Verum enimvero, adsunt
nobis praesentissimi opitulatores, tot Graecorum, Latinorum,
Germanorum, Gallorum, Italorum, Hungarorum, Polonorum,
Russorum, Sclavorum, et ipsorum Arabum atque Turcarum
scriptores, qui unanimiter arreptis iustae defensionis armis,
adversus gannientes detractatores, certa et evidenti victoriae,
atque vindictae spe, iusta ineunt proelia, et nobis silentibus, atque
qiescentibus, ex vetustissimis eorum armamentariis omni
armaturae cum defensivae, tum offensivae genere instructi,
huiscemodi circulatores, et alienarum laudum intempestivos
osores, ad arenam invicto provocant pectore. Horum, inquam,
singuli, singulorum temporum scriptores demonstrabunt
aranearum telis, non nisi musculas, et id genus infirma ac
inermia posse capi insecta. Cum vero in illa inciderint aviculae,
et robustioris naturae animalcula, illico disrumpi et conatus
illarum irritos fieri. Illi igitur ipsi firmis evincent testimoniis
(nostrum enim ne hilum volumus esse proprium) primam
Romano-Moldovlachorum fundationem ab Ulpio Traiano,
magno illo et optimo imperatore extitisse. Etenim declarabunt
Moldovlachicae nationis annos, requis multo numerosiores, et
aetatem illius multo provectiorem, caeterisque antiquiorem esse,
utpote quae epochae suae, abhinc retro, supra mille sexcentis
decemque annis initium agnoscat. Itaque nullam gentium
(excepta, quam superius exceptimus Germanica gente) senectute
illi, aut vetustate comparari posse. Denique testificabuntur,
gentem Moldavam, non ex collectanearum nationum colluvie
conflatam, sed ex Romanis civibus, ac maximis ex familiis
selectam fuisse; tandem bonos et fortes Romano-Moldovlachos,
bonis et fortibus natos parentibus, sanguinis puritatem, ac generis
nobilitatem incorrupte, atque intaminate conservasse nec non
etiamnum conservare. Neque vero quis, tanta nos rerum laborare
putet ignoratia, (liceat hoc unicum paulo liberius affari) nec
imaginetur, hoc a nobis praetendi, Romano-Moldavam nimirum
gentem nullum exterorum suo non miscuisse sanguinem; hoc
enim non dictu solum, sed cogitatu quoque absurdissimum esset.
Quandoquidem ut antiquius, diversis diversarum gentium
invasionibus, ita post Constantinopolitani imperii excidium, et
aliorum in viciniis regnorum per Turcicam rabiem, eversionem
multas nobiles, imo imperatorias et regias familias suo gremio
excepit Moldavia et Valachia; ut Cantacuzenorum,
Palaeologorum, Sebastorum, Grilorum, Asanarum,
Chrysobergiorum, Petralyphiorum, Chrysosculaeorum,
Rossetorum, Eupraiotarum, aliosque nonnullos, Graecae
nobilitatis flores in agro suo transplantavit, sanguine Romano
nobilitata Dacia. Praeterea ex vicinis Polonis Potockios, ex
Litvanis Radzivilios, ex Hungaria Bathorios, et antiquius
Corvinos (cuius ex prosapia derivantur Urekestii), ex
Crimensium nobilibus mirzis Cantemyrios, ac Czercassorum
Cabartarum aliquot insignium personas (ex quibus fuit et
conjunx principis Basilii, ex qua natus est illi Stephanus) ad
Christi castra transeuntes, inter antiquas Moldavae nobilitatis
familias connumerarunt Moldavi. Ita reges Serviae, filias
filiosque suos, filiis ac filiabus principum Valachiae matrimonio
iunxerunt. Ita Brancoveni ex Bulgaria originem decere creduntur.
Ita Bassarabi, ex Bassarabia ad Oletum [sic] fluvium
transmigrarunt. Similiter filias suas exteris principibus ac
ducibus, Moldavie principes ac barones, habita nobilitatis
ratione, collocare haud abnuerunt, ut legimus Heliam Alexandri
filium, duxisse uxorem Mariam, germanam sororem Sophiae,
reginae Vladislai regis Poloniae, Stephanum principem, filiam
suam Helenam filio Magni Moscoviae ducis Ioannis Basilidis,
connubio iunxisse. Basilium principem, unam Radzivilio
Litvanie, alteram Chmilinskio, Cozacorum duci, uxores dedisse.
Omittimus his Bogdanorum, Mohiliorum, Constantinorum,
aliorumque principum, cum palatinis ac principibus Poloniae
legitimi sanguinis commistionem commemorare; de his enim
omnibus, Deo concedente, in secundo Chronici tomo, suo loco
atque tempore nominatim dicetur. Necnon in libro Moldavicae
nobilitatis genealogiae Latio [sic] sermone a nobis conscripto,
fuse expressum habemus. At thori et connubii connexio cum sit
particularis, et quarundam duntaxat domorum, ac potissimum
nobilium copulatio, eam Romanorum corrupisse sanguinem,
putari non licebit, minori nempe (prout ipse naturae postulat
ordo) parte maiori cedente. Ne autem modum praefationis
excedere videamur, de reliquis Moldovlachorum praerogativis
excedere videamur, de reliquis Moldovlachorum praerogativis
accuratius percipiendis ad historiae corpus lectorem invitamus.




Praefatio


Aceasta pagina a fost accesata de 758 ori.


© 2007 Audio Carti - Carti Audio